monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 84, 6
Non est huius temporis contra dogma perversum rhetoricum iactare sermonem. Non mihi dives Ciceronis lingua sufficiat, non fervens Demosthenis oratio animi mei possit implere fervorem, si velim Haereticorum fraudulentias prodere, qui verbo tenus resurrectionem fatentes, animo negant. Solent enim mulierculae eorum mammas tenere, ventri applaudere, lumbos et semina et putres attrectare axillas, et dicere: Quid nobis prodest resurrectio, si fragile corpus resurget? Et futurae Angelorum similes Angelorum habebimus et naturam. Dedignantur videlicet cum carne et ossibus resurgere, cum quibus resurrexit et Christus. Sed fac me errasse in adolescentia, et Philosophorum, id est, Gentilium studiis eruditum, in principio fidei dogmata ignorasse Christiana: et hoc putasse in Apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram: Cur parvuli in Christo atque lactentis errorem sequimini? cur ab eo impietatem discitis, qui necdum pietatem noverat? Secunda post naufragium tabula est, culpam simpliciter confiteri. Imitati estis errantem, imitamini et correctum. Erravimus iuvenes, emendemur senes. Iungamus gemitus, lacrymas copulemus, ploremus, et convertamur ad Dominum, qui fecit nos : non expectemus diaboli poenitentiam. Vana est illa praesumptio, et in gehennae trahens profundum: hic aut quaeritur vita, aut amittitur. Si Origenem nunquam secutus sum, frustra infamare me quaeritis ; si discipulus eius fui, imitamini poenitentem. Credidistis confitenti: credite et neganti.